monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > bnf7296.38 > sectio 63 > sectio 20 > sectio 75 > 4 > sectio 17 > 112
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 111. <<<     >>> 113.

112.

1 Domini servis imperate non quasi conditione subditis, sed ita ut naturae eiusdem cuius vos estis, consortes eos esse memineritis (I Petr. II, 18).
2 Servi quoque dominis servite cum voluntate; etenim unusquisque quod natus est, patienter debet suscipere: nec solum bonis, sed etiam asperis obedite dominis.
3 Nam quae est vestrae servitutis gratia, si bonis serviatis sedulo? Sed si etiam asperos promereamini; nam liberi quoque nullam habent mercedem, si peccantes puniantur a iudicibus: sed illa merces est, si etiam non peccantes.
4 Et vos ergo contemplatione Domini Iesu etiamsi difficilibus serviatis dominis cum patientia, mercedem habebitis.
5 Siquidem ipse Dominus iustus ab iniustis passus est, et patientia mirabili peccata nostra suae affixit cruci: ut qui illum imitatus fuerit, peccata sua sanguine suo diluat.